"Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesserae sunt. Itaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, et temere a rebus abstractae; nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis. Itaque spes est una in inductione vera."
(Francis Bacon, APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. XIV)